... newer stories
Montag, 20. August 2007
De taedio uitae morteque uoluntaria
bubo, 16:44h
His diebus saepius suicidium animo reuoluebam. Fueritne finis omnium mearum aerumniarum, quas ultro pati uix possim sicut terminus molestissimorum officiorum? Ne male intellegar: amo uitam et diu mihi abundantem hausisse uideor. Sed natae res sunt uelut grauissimae difficultates, quibus sufficere plane non possum. Si autem mortem foedam nimisque longinquam inminere uidis, sitne par ei breuem quendam exitum anteponere atque id quod ineuitabile est praecidere quam primum? Et, ut in aliis ferme rebus omnibus, in moriendo quoque ueteres admirandi, quos non dubitasse scimus mortem necessariam, id est honestiorem aliquam subire uel tormentis uel egestate uel aduersis quibusdam aliis rebus angustiisque circumstantibus. Est quidem ars recte moriendi uelut aptum mortis tempus inueniendi modumque.
... link (0 Kommentare) ... comment
Salutatio
bubo, 16:15h
Consaluto te, lector benigne! Nescio forte an aliquo impetu huc appulsus sis, sed quoniam nullo opus est commentarios scribenti colloquiis, me scito te aequissimo animo passurum. Interdum enim me taedet coloquiorum nec fora, ut retis spatio immensi constare solent, me ultro delectent. Potius alicui regi similis in soleo meo maneam uisitatores, qui contra ipsi nil magis expectent quam unum uel alterum uerborum meorum aucupium. Amicos enim per rete inuenire iam diu desperaui. Verba tamen facere desinere plane non possum.
... link (0 Kommentare) ... comment