... newer stories
Dienstag, 21. August 2007
Mendico ne parentes quidem amici
bubo, 18:01h
Ne quis credat me paupertatem, qua longo tempore iam affectus sum, aliis suadere uelut optabile quoddam et bonum! Vos enim ne unum quidem diem pertuleritis quod egomet annum unum uiuere oporteo. Sed habet talis uita non modo aduersa sed iuuat etiam multum imprimis autem in hominibus cognoscendis. Nam praecipue parentum amicorumque animos, cum te deseruere, penitus perspicis. Iam scio quid dices: Quis demun Cynicum domi habere uellet? Sed contra dicam: Immo uero quem ego umquam domi passus sim? Eant ad Orcum et falsi parentes et fugitiui amici simul!
... link (0 Kommentare) ... comment
De Neolatino blogae uerbo
bubo, 17:37h
Saepius iam mihi rete commentarios quosdam Latine exhibitos scrutanti occurrerat uerbum illud blogae. Quid autem hoc sibi uelit plane nescio, quod primum foedum uelut peregrinum, deinde procul necessitate inuentum est, nos licet habeamus commentariolos tractatulos narratiunculas rumusculos. Si quis uero tamen opus fore censet noui quicquid constituendi, cur illud istud omni uel auctoritate uel elegantia carens depromat imiteturue? Depellamus igitur non modo illud supra dictum, sed cuncta foeda et sine necessitate ficta, nedum nimium fictilia uerba, quae nobis a prauis Neolatinistis ingessa esse uidemus. Alias fiant, hic autem meo regno maxime uetata sunt.
... link (0 Kommentare) ... comment
Tusculanum meum
bubo, 17:22h
Verumenim uero hunc situm mihi placere scito, mi lector! Et, hercle, non minus quam uilla quaedam uelut ruri secessus, quasi Tusculanum nunc proprium ad quodcumque otium aptum habenti mihi gaudeam. Et etiamsi, ut multi alii homines, de temporibus queri soleo, mi tamen confitendum est hoc nostrum tempus multo melius esse quam totum prioris aeui spatium sicut exempli gratia illud post bella mundana. Nam nihil possidenti mihi tamen licet in rete locum occupare ad quaecumque uerba facienda nemine remorante. Hic tunc opiniones meas patulis, si exstent, auriculis praebere possum atque imagines uitae meae ante oculos, lector, tuos ponere. Estne optimus mundus censendus, ubi talia instituere agereue decet? Ergo fremant omnes licet, dicam quod sentio...
... link (0 Kommentare) ... comment
... older stories