Donnerstag, 23. August 2007
Doxographi Graeci
Hodie in bibliotheca pergraue opus Dielesii de Doxographis Graecis inueni cum praefatione ad Vsenerum praeceptorem non modo suum sed, ut fertur, etiam Nietzschei. Praefatione pellecta uix lacrimas tenebam meas amore Dielsenii in mentorem uerbis exquisitissimis expresso commotus. Est quidem haec tota aetas philologorum eximiorum, quam praeteritam esse maxime doleo. Et res clarior luce fiet, cum nomina perpaucorum adtulero, cuiusmodi sint Mommsen, Diels, Curtius, Willamowitz-Möllendorf, Maas, Kühner, Keil atque, si uelim, Nietzsche quoque. Quando umquam tempora tantorum uirorum copiam tulerint? Iam dixi me cum eorum memoria luctantem lacrimas minime opprimere posse. Monitus quidem liber ille fuit, ne tempus ultro tererem animumque meum ad officia prima reuocarem quasi signum dans proeliis. Philosophiae studium atque rerum gestarum me olim ad linguas antiquas penitus percipiendas impulerat et quae ex iis accepissem omnia et uelut mutue sumpsissem faenore aliquo uel saltem ad nummum mihi reddenda fore puto.

... link (0 Kommentare)   ... comment