Freitag, 31. August 2007
accidentia
Si ut egomet, lector benigne, plateis uiuis sine tecto studiaque antiquitatis hortis publicis absoluens, multos cotidie diuersos homines conuenis, quorum nonnullis odio es nonnullis gaudio. Horum item nonnullos tui cupidos nonnullos alquid tibi oblaturos esse uides. Heri quidem adolescentem conueni se scriptorem profitentem. Substiterat enim, cum me scribentem aspexerit opinans me sibi similem artificem esse uerborum. Sed modo non artifex sum sed potius opifex uocandus uerborum, siquidem tali sententia circumscribi queat munus philologiae. Sermone igitur mecum habito mihi offerebat pecuniam pro quodam labore transferendi: nam se rete paginam domesticam habere; illam autem nondum frequentatam esse; se maiorem spectantium turbam adsciscere uelle; idcirco narratiunculas suas alias in linguas translatum iri cupere; pro hoc mihi pecuniam, non multam quidem, praestaturum esse. Interdum eius inspexi paginam. Textus plerumque mediocriter se habentes inueni, quos equidem haud dignos puto Latine reddi. Tamen optimos eorum tranlaturus sum uel pecuniae uel exercitationis gratia.

... link (0 Kommentare)   ... comment