... newer stories
Donnerstag, 23. August 2007
Doxographi Graeci
bubo, 19:39h
Hodie in bibliotheca pergraue opus Dielesii de Doxographis Graecis inueni cum praefatione ad Vsenerum praeceptorem non modo suum sed, ut fertur, etiam Nietzschei. Praefatione pellecta uix lacrimas tenebam meas amore Dielsenii in mentorem uerbis exquisitissimis expresso commotus. Est quidem haec tota aetas philologorum eximiorum, quam praeteritam esse maxime doleo. Et res clarior luce fiet, cum nomina perpaucorum adtulero, cuiusmodi sint Mommsen, Diels, Curtius, Willamowitz-Möllendorf, Maas, Kühner, Keil atque, si uelim, Nietzsche quoque. Quando umquam tempora tantorum uirorum copiam tulerint? Iam dixi me cum eorum memoria luctantem lacrimas minime opprimere posse. Monitus quidem liber ille fuit, ne tempus ultro tererem animumque meum ad officia prima reuocarem quasi signum dans proeliis. Philosophiae studium atque rerum gestarum me olim ad linguas antiquas penitus percipiendas impulerat et quae ex iis accepissem omnia et uelut mutue sumpsissem faenore aliquo uel saltem ad nummum mihi reddenda fore puto.
... link (0 Kommentare) ... comment
Mittwoch, 22. August 2007
Diogenes Laertius
bubo, 19:51h
"Cade tu quoque, amice, quid illa suspiria fundis?
Occidit etiam Patroclus, qui te superat abunde."
Occidit etiam Patroclus, qui te superat abunde."
... link (0 Kommentare) ... comment
Zen
bubo, 19:31h
Quid hodie scripturi sumus? Fortasse de similitudine inter Stoicos et quosdam monachos Asiaticos, qui se circa doctrinam uersari nomine Zen uidentur? Vide illam sententiam e libro tertio Ciceronis De Finibus Bonorum et Malorum excerptam, quo loco dictio Catonis de Stoicorum principiis reddita:
"Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim, si cui propositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet, huic in eius modi similitudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit hoc quasi ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum." (Cic.Fin.III,24)
Iam multum nos, lector benigne, cum Stoicis disputasse scito de ea re, ut enim Stoica doctrina illi Asiaticorum simillima, numquam autem illorum uerbis usus sententiam meam melius explicauissem quam hoc exemplo supra posito. Nam etsi multa utriusque motus propria esse uideantur, imprimis in torpescendo animo pares sint. Conliniare, dum finem negleges uel habere possidereque ut non uel quaecumque alia huc adferri possint spectantia cuncta ad tranquillitatem animi consequendam, nil aliud nisi torporem animo atque rigorem inferre arbitremur. Homo enim eo quod uult contentus nullius disciplinae eget, qua in id ipsum consequendo inmoretur. Aut habet finem aut non. Cum autem quod sibi maxime petendum est intellexerit, aut ad certamen accedat aut propositum ipsum cedat necesse est. Redolet tota haec Stoicorum res Christianitatis opiniones. Nam porro spes uana credentibus solum utilis. Quis nimium credit nimiumque patitur, se mox ad seruitutem quodpiam deductum reperiet libere sentienti uiuentiue procul dubio contradicens.

Dienstag, 21. August 2007
Mendico ne parentes quidem amici
bubo, 18:01h
Ne quis credat me paupertatem, qua longo tempore iam affectus sum, aliis suadere uelut optabile quoddam et bonum! Vos enim ne unum quidem diem pertuleritis quod egomet annum unum uiuere oporteo. Sed habet talis uita non modo aduersa sed iuuat etiam multum imprimis autem in hominibus cognoscendis. Nam praecipue parentum amicorumque animos, cum te deseruere, penitus perspicis. Iam scio quid dices: Quis demun Cynicum domi habere uellet? Sed contra dicam: Immo uero quem ego umquam domi passus sim? Eant ad Orcum et falsi parentes et fugitiui amici simul!
... link (0 Kommentare) ... comment
De Neolatino blogae uerbo
bubo, 17:37h
Saepius iam mihi rete commentarios quosdam Latine exhibitos scrutanti occurrerat uerbum illud blogae. Quid autem hoc sibi uelit plane nescio, quod primum foedum uelut peregrinum, deinde procul necessitate inuentum est, nos licet habeamus commentariolos tractatulos narratiunculas rumusculos. Si quis uero tamen opus fore censet noui quicquid constituendi, cur illud istud omni uel auctoritate uel elegantia carens depromat imiteturue? Depellamus igitur non modo illud supra dictum, sed cuncta foeda et sine necessitate ficta, nedum nimium fictilia uerba, quae nobis a prauis Neolatinistis ingessa esse uidemus. Alias fiant, hic autem meo regno maxime uetata sunt.
... link (0 Kommentare) ... comment
Tusculanum meum
bubo, 17:22h
Verumenim uero hunc situm mihi placere scito, mi lector! Et, hercle, non minus quam uilla quaedam uelut ruri secessus, quasi Tusculanum nunc proprium ad quodcumque otium aptum habenti mihi gaudeam. Et etiamsi, ut multi alii homines, de temporibus queri soleo, mi tamen confitendum est hoc nostrum tempus multo melius esse quam totum prioris aeui spatium sicut exempli gratia illud post bella mundana. Nam nihil possidenti mihi tamen licet in rete locum occupare ad quaecumque uerba facienda nemine remorante. Hic tunc opiniones meas patulis, si exstent, auriculis praebere possum atque imagines uitae meae ante oculos, lector, tuos ponere. Estne optimus mundus censendus, ubi talia instituere agereue decet? Ergo fremant omnes licet, dicam quod sentio...
... link (0 Kommentare) ... comment
... older stories