Montag, 20. August 2007
De taedio uitae morteque uoluntaria
bubo, 16:44h
His diebus saepius suicidium animo reuoluebam. Fueritne finis omnium mearum aerumniarum, quas ultro pati uix possim sicut terminus molestissimorum officiorum? Ne male intellegar: amo uitam et diu mihi abundantem hausisse uideor. Sed natae res sunt uelut grauissimae difficultates, quibus sufficere plane non possum. Si autem mortem foedam nimisque longinquam inminere uidis, sitne par ei breuem quendam exitum anteponere atque id quod ineuitabile est praecidere quam primum? Et, ut in aliis ferme rebus omnibus, in moriendo quoque ueteres admirandi, quos non dubitasse scimus mortem necessariam, id est honestiorem aliquam subire uel tormentis uel egestate uel aduersis quibusdam aliis rebus angustiisque circumstantibus. Est quidem ars recte moriendi uelut aptum mortis tempus inueniendi modumque.
... comment