Freitag, 31. August 2007
accidentia
Si ut egomet, lector benigne, plateis uiuis sine tecto studiaque antiquitatis hortis publicis absoluens, multos cotidie diuersos homines conuenis, quorum nonnullis odio es nonnullis gaudio. Horum item nonnullos tui cupidos nonnullos alquid tibi oblaturos esse uides. Heri quidem adolescentem conueni se scriptorem profitentem. Substiterat enim, cum me scribentem aspexerit opinans me sibi similem artificem esse uerborum. Sed modo non artifex sum sed potius opifex uocandus uerborum, siquidem tali sententia circumscribi queat munus philologiae. Sermone igitur mecum habito mihi offerebat pecuniam pro quodam labore transferendi: nam se rete paginam domesticam habere; illam autem nondum frequentatam esse; se maiorem spectantium turbam adsciscere uelle; idcirco narratiunculas suas alias in linguas translatum iri cupere; pro hoc mihi pecuniam, non multam quidem, praestaturum esse. Interdum eius inspexi paginam. Textus plerumque mediocriter se habentes inueni, quos equidem haud dignos puto Latine reddi. Tamen optimos eorum tranlaturus sum uel pecuniae uel exercitationis gratia.

... link (0 Kommentare)   ... comment


Donnerstag, 30. August 2007
Horrida somnia
Initio huius hebdomadae dum noctu febri cum maxime affectus iacebam mihi nescio uigilanti an somnianti uiri cuiusdam maleuolissimi, qui se uelocissime lecto meo adpropinquauit, imago uisa est. Summo angore cum uires me defecissent, instar illud uiri temporis eo momento, quo ortum est, uerum esse duxi. breui post uigilans uisum illum obliuisci uelut animo eiecere diu non potebam. Duobus diebus post interdumque refectus, cum per quietem amicum domo quadam per tenebras exeuntem uocauissem, uirum cum cane adspexi. Hic cum uoce amici se ipsum esse reponderit canis eius me repente rapit sic, ut repugnandi nulla facultas. Vtrumque eorum somnium animo meo plurimum angoris iniecit quasi aeger solus deceptusque me haud ultro defendere potuerim...

Apud ueteres multa de his rebus scientia fuisse fertur atque ars coniecturae. Hodie quem coniectorem somniorum nostrorum enodandorum gratia adgrediamur?

... link (0 Kommentare)   ... comment


Excursus Cynicus I
uirtutem arma esse, quae tolli non possint; praestat cum paucis bonis aduersus malos omnes quam cum multis malis aduersus paucos bonos pugnare; (Diog.Laert.VI,12)

murum tutissimum prudentiam esse; neque enim decidere neque prodi; (Diog.Laert.VI,13)

Est, quaeso, quisquam uestrum, qui potest augurari, quanti talia aestimem? Neminem uideo responsurum esse. Ergo tantum addere uelim: sepulcro meo, siquidem habuerim usquam, inscriptum iri cupio sententiam istam:

OPTIMA CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.

iamnunc grates...

... link (0 Kommentare)   ... comment


Dienstag, 28. August 2007
mutatis duodecim mutandis
Iam diu, lector benigne, me nihil scripsisse recte mones et si causam a me quaesiueris non uerear tibi rationem reddere. Verba enim facere nolo, sed placet modo notare cogitationum quidquid in mentem cecidisse deprehendi. Et nunc ubi commentarios meos tamdiu neglectos inuenio, commentum capio numerum nuntiorum, uidelicet duodecim adhuc, ultro non augere sed iisdem semper quadrantibus uti sic, ut pro quoque nouo commentario alius quidam
remouendus foret. Nam haut taedet me confiteri amator esse uiuae Latinitatis quasi paginas quas inscribere solemus uocis solo percussu uelut folia autumno uento deferri memoriae nostrae. Agedum, lector, citius lege ne te fugiant uerba mea inreuocabilia!

... link (0 Kommentare)   ... comment